PERSONA

PERSONA
I.
PERSONA
Graecis πρόσωπον, apud horum vetustissimos, non ἀξίωμα vel ἀξιωματικὸν, dignitatem, vel bominem in dignitate constitutum, signi ficavit, ut quidem voluit Ios. Scaliger, qui Decanos Astrorum πρόσωπα propterea dictos contendit; Sed πρόσωπον ii dixerunt, quod recentiores προσωπεῖον, personam aut larvam, quaead similitudinem vultus alicuius efficta est. Moeris Atticista, πρόσωπα, τὰ τῶ ὑποκριτῶν, Ἀττικοὶ προσωπεῖα Ἕλληνες. Pollux, τὸ δὲ πρόσωπον, καὶ προσωπεῖον, ὥσπερ μορμολυκεῖον. Et ibid. ὀθόνιον πρόσωπον, persona vel larva ex lineis facta. Hinc et προσωπίδας vocarunt, quibus mulieres vultum tegebant, Masques Gallis. Hesychius, προσωπεῖον, ἡ νῦν καλουμένη τῶ γυναικῶν προσωπὶς. Cuiusmodi προσωπίδας purpurei coloris fuisse, dicemus infra, ubi de muliebris capitis Velo. Eôdem sensu vultum usurpat Publius Syrus,
Libido cunctos etiam sub vultu domat.
Item aspectum,
Grave est malum omne, quod sub aspectu latet etc.
Vide quoque infra voce Rostra. Inde itaque Decani sive Dei horoseopi Veter. πρόσωπα appellati sunt: et quidem primus Decanus arietis dicebatur πρόσωπον Α῎ρεως, i. e. προσωπεῖον, quod Martis stellam, cui deputatus erat, repraesentaret et exhiberet; secundus πρόσωπον ἡλίου, quod Soli esset deputatus: tertius, πρόσωπον Α᾿φροδίτης, quod Veneris stellam exhiberet etc. Nisi potius sic dicas appellatos, a variis vultuum et imaginum figuris, quibus pingebantur. Nam aut homo erat, securim tenens aut ensem, et alia huiusmodi ἐικάσματα. Psellus e Tevero, Δεκανοί ποικιλόμορφοι, ὁ μὲν κατέχων πέλενυν, ὁ δ᾿ εἰς ἄλλο τι ἐχημανισμένος ἔικασμα. Vide supra ubi de Decanis huiusmodi, et Salmas. ad Solin. p. 645. Parsonae inprimis Scenicae notissimae sunt, quarum primus auctor praedicatur Thespis, colorem inducens quendam ore faecibus perunctô, cum Pastores antea pellibus operti, herbarum folia grandiora ob faeiem obtendentes, personas induissent, de quibus vide Iul. Caes. Scaligerum Poetic. l. 1. c. 13. 14. et 16. et hîc passim, inprimis ubi de Mimis, it. voce Minutius, ubi de iis qui personati Comoediam egêre primi. Postmodum vero pro dignitate, vel homine in dignitate constituto vox sumi coepit, uti apparet ex Constitutione Diocletiani et Maxim. In Ecclesia, quando de Trinitatate Sacrosancta usurpari coeperit, discimus ex Facundo Hermianensi l. 1. c. 3. Personarum nomen, non nisi cum Sabellius impugnaret Ecclesiam, necessario in usum praedicationis assumptum est: ut qui semper tres crediti sunt et vocati, Pater, et Filius et Spiritus S. unô quoque simul et communi Personarum nomine vocarentur. Deinde etiam Subsistentiae dictae sunt, quoniam Ecclesiae placuit, ad significandam Trinitatem, et hoc nomen distinctioni personali tribuere, Car. du Fresne Gloss. Secundum Burmannum, Personae vocabulô, a scena primitus translatô, in sacris primus usus est Tertullian. Graecis autem vox πρόσωπον circa hoc Mysterium, usurpata est in Concilio Niceno, imo et ante, in elenchum ψιλοῦ ὀνόματος, nudi nominis, Sabellii, atque alterum vocabulum Υ῾ποςτάσεως, quod in Symbolo Athanasii occurrit, praeeunte Scripturâ, Hebr. c. 1. v. 3. Ubi Christus Χαρακτὴρ τῆς ὑποςτάσεως, character subsistentiae Patris, q. d. imago sic Patrem exprimens, quemadmodum id, quod in cera est, exprimit formam, quae in in sigillo est: Ut morose nimis Mennonitae aliique hanc vocem refugiant. Deliravit autem Sabellius, unicam tantum in divinis esse Personam, quae propter diversos effectus, modo Pater, modo Filius, modo Spiritus S. appelletur; qui nuper etiam Serveti fuit error: quemadmodum contra Peratae, Philoponus Valentinus Gentilis et similes, in Tritheismum relapsi tres quidem Personas, sed essentiali numerô inter se differentes adeo que tres Spiritus aeternos seu Deos, asserere non erubuerunt. Vide eum Synops. Theol. Part 1. l. 1. c. 30. cui adde Cl. Suicerum Thes. Fecl. voce Υ῾πόςτασις, et quae supra diximus in eadem. In Ecclesia Romana Personae dicuntur Clerici, qui Beneficia Ecclesiastica obtinent; quod, ut quidam putant, magnam propter officium personam sustineant; sed maxime ii, qui Beneficia seu Ecclesias per Vicarios ad ministrari curant, dum ipsi potiori
redituum parte fruuntur; et, ut ait Ioh. Sarisberiensis Polierat l. 7. c. 17. qui quôcumque modô
plura conquirunt altaria et nolentes servire altario, de quo vivunt, personatos quosdam introduxerunt, quorum iure ad alium onera, ad alium referantur emolumenta. Unde apud eundem Ep. 1. Personae opponuntur conductis, conductitiis Sacerdotibus, et Vicariis. Hos vero Iuniores, eorumque ministeria Iunioratus appellatos, discimus ex Charta Baldrici Noviom. Episcop. A. C. 1103. apud Vassorium in Noviomo. Quam in rem vide plura, apud Car. du Fresne Glossar. ubi, primum et dignissimum Personatum Archidiaconatum esse, inter alia, addit:
II.
PERSONA
pro rectore Ecclesiae, vide Spelmannum Glossar. et hic supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • persona — (Del lat. persōna, máscara de actor, personaje teatral, este del etrusco phersu, y este del gr. πρόσωπον). 1. f. Individuo de la especie humana. 2. Hombre o mujer cuyo nombre se ignora o se omite. 3. Hombre o mujer distinguidos en la vida pública …   Diccionario de la lengua española

  • Persona 3 — Shin Megami Tensei Persona 3 Développeur Atlus Date de sortie …   Wikipédia en Français

  • persona — sustantivo femenino 1. Uso/registro: elevado. Individuo de la especie humana, ya sea hombre o mujer: El autocar tiene capacidad para cincuenta personas. Eduardo me parece buena persona. persona física Persona capaz de tener derechos y… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • Persona — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Persona (desambiguación). La persona es definida como un ser racional y consciente de sí mismo, poseedor de una identidad propia. El ejemplo obvio –y para algunos, el único– de… …   Wikipedia Español

  • PERSONA — Le mot latin persona désignait le masque de l’acteur. Puis il a signifié le personnage ou le rôle. «Personne» et ses dérivés en proviennent. Carl Gustav Jung reprend ce terme vers 1920 pour désigner une instance psychique d’adaptation de l’être… …   Encyclopédie Universelle

  • Persona — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom …   Wikipédia en Français

  • Persona 4 — Shin Megami Tensei Persona 4 Développeur Atlus Date de sortie 10 juillet 2008 …   Wikipédia en Français

  • persona — /per sona/ s.f. [lat. persōna ]. 1. [rappresentante della specie umana, senza distinzione di sesso, età, condizione sociale e sim.: c è una p. che ti cerca ] ▶◀ ‖ essere umano, individuo, soggetto. ● Espressioni: persona di servizio ▶◀ colf,… …   Enciclopedia Italiana

  • Persona — bezeichnete ursprünglich eine im antiken griechischen Theater von den Schauspielern verwendete Maske, welche die Rolle des Schauspielers typisierte. Der Name ist abgeleitet aus dem Lateinischen (personare = hindurchtönen). Hieraus wiederum… …   Deutsch Wikipedia

  • persona — (izg. persóna) ž DEFINICIJA 1. svaki čovjek pojedinačno; osoba, čeljade 2. pren. istaknuta ličnost; »netko« 3. psih. izraz za masku osobe kojom se svaka osoba predstavlja izvanjskome svijetu (C. G. Jung) SINTAGMA persona grata (izg. persona… …   Hrvatski jezični portal

  • Persona (EP) — Persona EP Karnivool Дата выпуска 1 марта 2001 (AUS) …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”